Missa solemnis in D major, Op. 123: III. Credo: Credo in unum Deum. Allegro ma non troppo
Credo in unum Deum.
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terræ,
visibilium omnium et invisibilium.
Credo in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum
ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de coelis."
39